[ Pobierz całość w formacie PDF ]
IV 10 " 1
Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco
nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrumn infitier an palam reddam. Intuebor
utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi deposinun negabo.
IV 10 " 2
Nihil enim sine ratione faciendum est; non est autem beneficium, nisi quod ratione datur,
quoniam ratio omnis honesti comes est.
IV 10 " 4
Saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus, qui reddidit.
92
IV 14 " 1
Non dicam pudicam, quae amatorem ut incenderet reppulit, quae aut legem aut virum ti-
muit; ut ait Ovidius:
Quae, quia non licuit, non dedit, illa dedit .
Non immerito in numerum peccantium refertur, quae pudicitiam timori praestitit, non sibi.
IV 15 " 2
Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum
animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi bene-
ficii semel dedisse. Quod non accideret, nisi ipsa nos delectarent beneficia.
IV 17 " 2 3
...Adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non
beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis affectet, qui non
ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri benefi-
cium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi ab iis, quos afflixere, patiuntur bonosque se
ac liberales fingunt, quia praestare non possunt; quod non facerent, nisi illos honesti et per se
expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere,
cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est; nec quisquam tantum a naturae lege
descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.
IV 17 " 4
Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos
permittit; etiam qui non sequuntur illam, vident.
IV 19 " 1
Deos nemo sanus timet; furor est enim metuere salutaria, nec quisquam amat, quos timet.
IV 24 " 2
Non recipit sordidum virtus amatorem; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc
cogitat: Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam;
faciam potius quod expedit . Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum; ut diversa
illorum opera, ita diversa inter se proposita sunt; ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia
expedit; hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.
IV 25 " 1 3
Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi; di au-
tem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem sequuntur? Nisi forte
illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere. Vide, qu-
anta cotidie moliantur, quanta distribuant, quantis terras fructibus impleant, quam opportunis
et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum
molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent.
Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt. Hoc nostra quoque
ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat. Pudeat ul-
lum venale esse beneficium: gratuitos habemus deos.
93
IV 27 " 1
Timidus dicitur aliquis, quia stultus est: et hoc malos sequitur, quos indiscreta et universa vitia cir-
cumstant; dicitur timidus proprie natura etiam ad inanes sonos pavidus. Stultus omnia vitia habet, sed
non in omnia natura pronus est: alius in avaritiam, alius in luxuriam, alius in petulantiam inclinatur.
IV 27 " 5
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumelioso et saepe repudiato collocavit,
malus pater familiae hebebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam man-
daverit, quo modo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliato-
rem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
IV 28 " 3
Deus... quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo.
IV 28 " 4
Quaedam in medio ponuntur: tam bonis quam malis conduntur urbes; monumenta ingenio-
rum et ad indignos perventura publicavit editio; medicina etiam sceleratis opem monstrat;
compositiones remediorum salutarium nemo suppressit, ne sanarentur indigni.
IV 29 " 2 3
Beneficium est opera utilis, sed non omnis opera utilis beneficium est; quaedam enim tam
exigua sunt, ut beneficii nomen non occupent. Duae res coire debent, quae beneficium effi-
ciant. Primum rei magnitudo; quaedam enim sunt infra huius nominis mensuram. Quis bene-
ficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem? Et
interdum ista plus prosunt quam maxima; sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis ne-
cessitate facta sunt necessaria, detrahit pretium. Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet
accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem
[ Pobierz całość w formacie PDF ]